- CURRERE
- CURREREde venis arborum, apud Plinium, l. 16. c. 39 Communia his (larici, abieti et sapino) pinoque ut quadripartitos venatum curlus bifidosque habeant, vel omnine simplices.Unde Graecis τετράροος, δίροος, et μονόροος arbor, quae quadrifidos habet venarum cursus, vel binas utrinque κτηδόνας, vel simplices. Latini fluvios appellârunt quoque, et fluviari arborem, quae sic venis distingueretur. Dicuntur autem κτηδόνες et venae in arbore currere, ut purpura Meliboea, in vestis extrema ora, currit apud Poetam, l. 5. Aen. v. 251.--- chlamudem auratam, quam plurima circumPurpura Maeandro duplici Meliboea cucurrit.Et apud Homerum χαλκὸς θἐει, aes currit, circa clypei ambitum. Unde cursivenium, genus aceris, apud enndem Plinium, quod Theophrasto ἰνὁτροχον: utrumque ex correctione Salmasii, quem vide ad Solin. p. 1034. At, Currere, in Charta Regis Abbatis Caroff. A. C. 1308. apud Car. du Fresne dicitur, qui ob crimen per urbem traducebatur, quod trotari citimae aetatis Scriptores vocant: Cuiusmodi poenae genus adulteris apud Francos infligi sollenne, quemadmodum olim apud Pisidas, ut idem docet in verbo Trotare.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.